- CAMELLA
- CAMELLAPolluci Σκάμιλλα, in qua festo Paganalium Deae Cereri, vel quae eadem esse videtur, Pali, potionem propositam fuisse, notat Scaliger; quam Burranicam dictam esse docet, eoque refert versus Ovidii, Fast l. 4. v. 779.Dum licet, appositâ velut in cratere CamellâLac niveum potes, purpureamque sapam.In quae verba, Haec potio, inquit, burranica dicebatur a colore burro, quem mulsum lacte dilutum facit. Festo Burranica potio appellatur lacte commistum sapa, a rufo colore, quem burrum vocant. Unde burram rustici dixêre buculam, quae rostrum habet rufum: et lacernae rufi coloris vulgo usurpatae, inde Birrhi seu Byrrhi sunt dictae. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.